MUM

MUM
MUM
vox Persica, ceram notat, quâ non minus, quam melle, cadavera condiri olim consuevisse, discimus ex Herodoto Musâ 4. ubi Scythas refert Regis mortui corpus κατακεκηρωμένον per
totam Scythiam circumtulisse, antequam terrâ conderent: et Muisâ 1. ubi de Persis, κατακηρώσαντες, inquit, τὸν νεκρὸν γῆ κρύπτουσιν. Unde Cicero Tusculan. l. 1. Persae iam cerâ circumlitos condiunt, ut quam maxime corpora permaneant. Et Strabo l. 15. θάπτουσι δὲ κηρῷ περιπλάςςοντες τὰ σώματα, Sepeliunt autem cerâ circumlinentes cadavera etc. Hinc itaque Mumiae vox notissima, quâ quid notetur, infra videbimus. Addam hîc saltem, sine ratione statuere nonnullos, in Iudaea quoque Mumias effodi, non minusac in Aegypto. Constat enim Iudaeos non condiisse corpora mortuorum, qui mos Aegyptiis peculiaris. At Iudaei, cum plurimis unguentis et aromaribus defunctos suos sepeliebant, eôdem prorsus more, qui apud Graecos et Romanos viguit; Lavabant cadavera, ungebant pretiosis unguentis et fasciis involuta condebant sepulchro: Aegyptii insuper exenterabant et condiebant, ut servari possent et in saecula durare. Unde hodieque mumiae sepulchrorum in Aegypto reperiuntur et eruuntur. Nec hoc omittendum, gentem hanc cadavera primitus domit subrecta in loculo ad parietes statuisse, sed postmodum imposuisse lectulis, uti docet Athanasius. Sil. l. 13. v. 474.
——— Aegyptia tellus
Claudit odoratô post funus stantia saxô
Corpora, et a mensis exsanguem hand separat umbram etc.
Vide S. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 13. Salmas. ad Solin. passim, ubi inter alia mumias et momias dictas contendit, a ture, quod ἄμωμον vocabant, Leonardum Fuchsium ad Myrepsum sect. 1. c. 13. Alios. Gabbara Aegyptiis mumiam dici, tradit Dominicus Macer in Hierolexico. Hinc igitur Mumiae, vulgo dicuntur medicata corpora, i. e. cadavera defunctorum, quae aromatum exquisitissimis generibus ex more gentis condita, aevum perdurant, et post multa annorum milia, integra penitus, sed in ligni duritiem rigida, in Cryptis locisque subterraneis Aegypti, subinde magnô labore eruuntur, in antiquitatis ostentationem, et Medicum insuper usum. Sunt autem hae Cryptae e vivo alabastro excisae ac variis concamerationibus, velut ingentibus aulis distinctae, ut Labyrinthus aliquis videri possint: Quarum nobilissimam, iuxta Memphim hodiernam, vulgo Cairo, describit Petrus a Valle Itiner. tom. I. et ex eo Kircherus Iesuita t. 3. Synt. 13. c. 4. Aliam eiusmodi ichnographiam delineavit, qui coram Cryptas illas lustravit, Tit. Livius Burratinus, Poloniae Regis Architectus, apud eundem Kircheum cit. Synt. 13. de Mumiis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Múm — Gründung 1997 Genre Elektronische Musik, Clicks Cuts, IDM Website http://www.mum.is Gründungsmitglieder Örvar Þóreyjarson Smárason Gunnar Örn Tynes Kristín Anna Valtýsdóttir (bis 2006) …   Deutsch Wikipedia

  • Múm — Pays d’origine  Islande Genre musical Post rock Glitch Musique expérimentale Années d activité Depuis …   Wikipédia en Français

  • múm — performing at the Aldrei fór ég suður festival in Ísafjörður, 2009 Background information Origin Iceland …   Wikipedia

  • Múm — presentándose en el festival Aldrei fór ég suður en Ísafjörður, 2009 Datos generales Origen Islandia …   Wikipedia Español

  • Mum — Múm Múm Pays d’origine  Islande Genre(s) Post rock Glitch Musique expérimentale Années actives Depuis 1997 …   Wikipédia en Français

  • Múm — Основная информация …   Википедия

  • mum — mum1 [mum] n. [Ger mumme: said to be named after Christian Mumme, 15th c. Ger brewer] a strong beer mum2 [mum] vi. mummed, mumming [< OFr momer < momo, echoic for grimace (as in Sp momo)] to wear a mask or costume in fun; specif., to act as …   English World dictionary

  • Mum — Mum, a. [Of imitative origin. Cf. {Mumble}.] Silent; not speaking; as, to keep mum. Thackeray. [1913 Webster] The citizens are mum, and speak not a word. Shak. [1913 Webster] {mum s the word} keep this a secret; don t tell anybody. [PJC] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • mum — Ⅰ. mum [1] ► NOUN Brit. informal ▪ one s mother. Ⅱ. mum [2] ► ADJECTIVE (keep mum) informal ▪ remain silent so as not to reveal a secret. ● mum s …   English terms dictionary

  • múm — beim Aldrei fór ég suður festival in …   Deutsch Wikipedia

  • Mum' s B&B — (Виченца,Италия) Категория отеля: Адрес: Strada della Pelosa 117, 36100 Виченца, Итал …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”